Hľadaný výraz: Lk 6,6-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida. 7 Observabant autem illum scribae et pharisaei, si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum. 8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: “ Surge et sta in medium ”. Et surgens stetit. 9 Ait autem ad illos Iesus: “ Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere? ”. 10 Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: “ Extende manum tuam ”. Et fecit; et restituta est manus eius. 11 Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu.

1

mail   print   facebook   twitter